- CASSUBIA
- CASSUBIADucatus Poloniae, inter Prussiam et Pomeraniam, hodie regio Pomeraniae ulterioris inter mare Balticum et Prussiam. Ducali titulô gaudet. Ibi urbes praecipuae Chonitza, Colberga, Coslinum, Lavenburg, Sclochovia et Belgaridia. Sub Electore Brandeburg. ab aliquot annis. Ab his populis, ut et prussis, Pomeranis, ac Henetis erepta repetiit Zemovitus Polonus, A. C. 892. Cromer. Hist. Pol. l. 2. sed bellum a patre inchoatum, deseruit Lescus, quietis et otii amantior, A. C. 900. Idem. A Bolessao postmodum, post res saepius turbatas, cum Pomeranis subacti, caesis eorum XXVII. Milib. A. C. 1119. Idem, l. 5. atque ad Christianam fidem perducit sunt. Crantz. l. 3. c. 40. etc. Olim sub propriis Principibus, qui Cassubiae et Wandaliae titulis insignes, terras ultra citraque Vistulam Pomerelliae nomine notas tenuêre. Eae a Mistevino, familiae suae postremo, Barnimo II. Pomeran. Duci et ortâ forte cum hoc discordiâ, Bolessao Poloniae Duci, donatae; A. C. 1273. ab his ad Brandeburgicos transierunt: ex quibus eas primum Fridericus II. Marchio, Ludovico Bavaro Imperatori coaevus, nactus est, belli simul pactique cum Pomeranis Polonisque initi iure. Et quidem Cassubia iam angustioribus limitibus terminata; Vandalia infimam Pomerelliae ad Vistulam regionem complectitur. Tob. Pfanner. de praecipuis Germaniae Principum gentibus, c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.